Augustinus, Epistolae, 231, 4.
1 | Ita tumorem de amore laudis humanae, vel a se penitus morsum medicinalibus verbis quasi excantandum putavit. |
2 | Docuit itaque nos per Apostolum suum Magister bonus, neque propterea nos recte facere, ut laudemur ab hominibus, id est, finem recti nostri non in hominum laudibus ponere; et tamen propter ipsos homines quaerere laudes hominum. |
3 | Etenim cum laudantur boni, non laudatis, sed laudantibus prodest. |
4 | Nam illis, quantum ad ipsos attinet, quod boni sunt sufficit: sed eis, quibus expedit imitari bonos, gratulandum est, cum ab eis laudantur boni; quoniam sic indicant eos sibi placere, quos veraciter laudant. |
5 | Dicit ergo Apostolus quodam loco, Si hominibus placerem, Christi servus non essem (Galat. I, 10): et idem dicit alio loco, Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus per omnia placeo; sed adiungens causam, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant (I Cor. X, 32, 33). |
6 | Ecce quid quaerebat in laude hominum, ubi etiam dicebat, De caetero, fratres, quaecumque sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque casta, quaecumque sancta, quaecumque charissima, quaecumque bonae famae, si qua virtus, si qua laus, haec cogitate: quae didicistis, et accepistis, et audistis et vidistis in me, haec agite; et Deus pacis erit vobiscum (Philipp. IV, 8, 9). |
7 | Caetera igitur, quae supra commemoravi, virtutis nomine amplexus est, dicens, si qua virtus: illud autem quod subiecit, quaecumque bonae famae, alio uno verbo congruo prosecutus est dicendo, si qua laus. |
8 | Quod itaque ait, Si hominibus placerem, Christi servus non essem, sic utique accipiendum tanquam dixerit: Si bona quae facio, fine laudis humanae facerem, laudis amore tumescerem. |
9 | Volebat ergo Apostolus placere omnibus, et eis placere gaudebat, non quorum laudibus tumescebat in seipso, sed quos laudatus aedificabat in Christo. |
10 | Cur ergo me non delectet laudari abs te, cum et vir bonus sis ne me fallas, et ea laudes quae ames, et quae amare utile ac salubre est, etiamsi non sint in me? |
11 | neque hoc tibi tantum, sed etiam mihi prodest. |
12 | Si enim non sunt in me, salubriter erubesco, atque ut sint inardesco. |
13 | Ac per quod agnosco mea in laude tua, gaudeo me habere, et abs te illa ac meipsum diligi propter illa: quae autem non agnosco, non solum ut ipse habeam, desidero consequi, verum etiam ne semper in mea laude fallantur, qui me sinceriter diligunt. |