monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 231, 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, Epistolae, 231, 3.

1 Viderint graves et periti viri quid de illo Themistocle sentiant, si tamen hominis nomen verum recolo, qui cum in epulis, quod clari et eruditi Graeciae facere solebant, canere fidibus recusasset, et ob hoc indoctior haberetur, totumque illud iucunditatis genus aspernatus esset; dictum illi est: Quid ergo audire te delectat?
2 Ad quod ille respondisse fertur: Laudes meas.
3 Viderint ergo quo fine et qua intentione illud dixisse crediderint, vel ipse qua dixerit.
4 Erat enim secundum hoc saeculum vir magnificus.
5 Nam etiam cum ei dictum fuisset, Quid igitur nosti?
6 Rempublicam, inquit, ex parva magnam facere.
7 Ego autem quod ait Ennius, Omnes mortales sese laudari exoptant, partim puto approbandum, partim cavendum.
8 Ut enim appetenda est veritas, quae procul dubio est, etiamsi non laudetur, sola laudabilis; sic etiam ea, quae facile subrepit, vanitas in hominum laude fugienda est: haec est autem, vel cum ipsa bona, quae laudatione digna sunt, non putantur habenda, nisi laudetur ab hominibus homo; vel ea quoque vult in se multum quisque laudari, quae aut exigua laude, aut etiam vituperatione digniora sunt.
9 Unde Horatius Ennio vigilantior ait: Laudis amore tumes?
10 Sunt certa piacula, quae te
Ter pure lecto poterunt recreare libello.
(Horat. lib. 1, Epist. 1.)
Augustinus HOME