Augustinus, Epistolae, 231, 2.
1 | Hic si quaerat aliquis, quid me tandem in tuis tam valde litteris delectaverit; utrum eloquium? |
2 | respondebo, Non: et ille forsitan respondebit, Ergo laudes tuae; sed de his quoque respondebo, Non: nec ideo, quia non sint ista in illa epistola; nam et eloquium ibi tantum est, ut et optimo te natum ingenio, et talibus disciplinis satis eruditum praeclarissime luceat, et prorsus plena est meis laudibus. |
3 | Ergone, ait quispiam, non te ista delectant? |
4 | Imo vero. |
5 | Neque enim mihi, ut ait quidam, cornea fibra est (Pers. Satyra 1), ut haec non sentiam, vel sine delectatione sentiam. |
6 | Delectant et ista; sed ad illud quo me valde dixi esse delectatum, quid sunt ista? |
7 | Nam eloquium tuum me delectat, quoniam graviter suave est, vel suaviter grave: meis autem laudibus, cum profecto nec omnibus delecter, nec ab omnibus, sed eis qualibus me dignum esse arbitratus es, et ab eis qualis es, id est qui propter Christum diligunt servos eius; etiam laudibus meis me delectatum in litteris tuis negare non possum. |