Augustinus, Epistolae, 231, 1.
1 | Quod acceperim libenter litteras tuas, mea rescripta indicio esse voluisti. |
2 | Ecce rescribo, et tamen rescriptis hoc indicare non possum, vel istis, vel quibuslibet aliis, sive breviter, sive prolixissime scribam: neque enim aut paucis aut multis verbis indicari potest quod indicari verbis non potest. |
3 | Et ego quidem parum eloquor, etsi multum loquar: sed nulli eloquenti omnino concesserim, ut qualicumque et quantacumque epistola sua affectum explicet, quem fecit in mente tua, quod non possum ego, etsi eum possit ita in animo meo videre sicut ego. |
4 | Restat ergo sic tibi indicare quod scire voluisti, ut in verbis meis, et quod non indicant, sentias. |
5 | Quid igitur dicam, nisi delectatum me esse litteris tuis, delectatum valde? |
6 | Repetitio verbi huius, non est repetitio, sed quasi perpetua dictio: quia fieri non posset, ut semper diceretur, ideo factum est ut saltem repeteretur; sic enim fortasse dici potest. |