monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, Epistolae, 230, 4. <<<     >>> 6.

Augustinus, Epistolae, 230, 5.

1 Fertur satrapae, seu regis potius cuiusdam epistola, Deum Dominum Christum deprecantis, cum intra Iudaeae regiones adhuc versaretur, et necdum in coelum suum remeaverat, quoniam is ad eum ire ac pergere per aegritudinem praepediretur, et sanari aliter se posse non crederet, ad se, si dignaretur, mundi salus ac medicina decurreret; et ne tantae maiestati, quam ignarus rex provida, sed non perfecta mente, conceperat, iniuria fieri videretur, laudasse insuper suam dicitur civitatem, ut pulchritudine urbis et regis hospitio Deus illectus, preces supplicis non dedignaretur.
2 Adfuit Deus regi; sanatus est: et amplificato petitionis munere, per epistolam non modo salutem ut supplici, sed etiam securitatem ut regi transmisit; iussit insuper eius urbem ab hostibus in perpetuum esse ac semper immunem.
3 Quid his addi beneficiis potest?
4 Ego humilis, et regum servus, a te meo domino peto ut apud istum Christum ac principem Deum quotidie pro meis peccatis intercedere ne cuncteris, ac pro me indefessus ores, ac petas quidquid ipse volueris.
Augustinus HOME