Augustinus, Epistolae, 230, 4.
1 | Satis progressus sum fortasse quam debui, sed parum locutus certe quam volui. |
2 | Confiteor enim, scribens ad te vultus mihi tuos tanquam praesentis imaginor; et cum olim me sermo rudis et inops lingua deficiat, tamen quasi coram tecum colloquar fabulerque, non satior. |
3 | Proinde hinc etiam nostra in te desideria metire. |
4 | Cum iamdiu finem mereretur epistolaris paginae forsitan ingrata verbositas, subtrahimus verecundiam; dum cupiditati consulimus, et sermonem relinquere, esse a te recedere suspicamur. |
5 | Nolo ergo non desinere, sed non possum: si enim credis, mi pater, adeo nostris sensibus ac praecordiis inhaesisti, ex quo non contenti tua fama tam gloriosa, tam maxima, scriptis te tuis intueri maluimus, cum una mihi, atque haec brevis epistola tua, ardoris tantas flammas, incendiaque commoverit. |
6 | Unde deprecamur te, ac tota mente deposcimus, ut quoniam gentiles ritus te etiam legendo, ut nunquam alias, abunde affatimque contempsimus (quanquam enim a parentibus, ab avis, et postrema usque gentis prole Christi iura percepimus, tamen aliquoties sensibus nostris superfluae superstitionis superba vanitas inerrabat); peto ut etiam Confessionum libros a te perscriptos, nobis mittere ac donare digneris. |
7 | Si enim alii quoque, prono animo ac benigna mente, tua nobis scripta largiti sunt, quanto magis de tuis ipse excusare non debes? |