Augustinus, Epistolae, 230, 3.
1 | Bella me in eadem divina ac coelesti epistola tua, ex more tibi, quod laudare velles, eloquentia ministrante, bella me, inquam, verbo ais occidere. |
2 | Hic vero, mi sancte pater, animus mihi tanquam e quibusdam cogitationum tenebris, quasi veras sui laudes recognovisset, emersit. |
3 | Ut enim totum breviter ac simpliciter Beatitudini tuae confitear, si non exstinximus bella, certe distulimus; et Deo opitulante omnium principe, quae iam usque ad quemdam calamitatum apicem increverant mala, sopita sunt. |
4 | Spero tamen ab eo, a quo quidquid bonum est totum sperare debemus, quin etiam epistolae tuae auguror benedictionem tam largam, tam certam, ut haec ipsa bellorum, quam dixi, dilatio, pacis habeat teneatque perennem ac perpetuam firmitatem. |
5 | Dixisti enim, et perpetua Dei lege fixisti, ut gaudeam isto, ut tu ais, meo tam magno ac vere bono, et fruar in Deo, unde sumpsisse me dicis, ut et talis essem, et talia gerenda susciperem. |
6 | Connectis deinde: « Confirmet, inquis, Deus quod per te operatus est nobis. |
7 | » O vota non modo pro me, sed pro salute omnium nuncupata! |
8 | Nec enim mea ista gloria separari a salute omnium potest, et ut ego orationibus tuis felix esse possim, una mecum omnes felices esse necesse est. |
9 | Diu, pater, pro Romano imperio, pro Romana republica, pro his etiam, quos dignos esse tibi occurrerit, talia vota sumas ac nuncupes; quandoque te usque in coelum tollis, tradas posteris, mandesque sequentibus. |