monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 230, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 230, 2.

1 Hoc ut mihi contingeret, propter ardentissimum tui desiderium forsitan merebar; propter conscientiam, fateor, non merebar.
2 Sed absens quoque cepi fructus cupiditatis bonae non minimos, et est mihi de secundis bonis bonorum summa perfectio.
3 Commendatus sum ei cui vellem, ore sanctorum et duorum locis ac regionibus inter se distantium sacerdotum; unius, quod iam dixi, de me benevolus sermo, et praesens, ut ita dicam, testimonium; alterius eiusdem sensus parilisque sententiae volantia ad te scripta concurrunt.
4 Coronam mihi apud te quamdam, tanti ac tales viri, non viridantium florum germine, sed gloriosae vocis testimonio tanquam quibusdam perpetuitatis gemmulis texuerunt.
5 Propter quod Deum summum oro pro te, et tuam intercessionem, sancte pater, expostulo, ut quoniam minime mihi testimonii tanti sum conscius, esse mihi talem vel quandoque proveniat.
6 Iam illa nonne omnia absentiae meae detrimenta vicerunt, quod ipse nos alloqui, quod scribere, quod salutare dignaris, et absente me, absentem esse non pateris.
7 Dolebam me modo post Deum . . . . . non visum: attamen non carnis faciem, sic enim ais, sed quod plus est, cordis attendis; eoque visus sum tibi esse iucundior, quo penitius inspexisti.
8 Faxit Deus, ut iudicio, mi pater, tuo respondeam, nec sim apud meam conscientiam reus, cum talem me, qualem tibi ipse formasti, interius ego non videam.
Augustinus HOME