Augustinus, Epistolae, 229, 2.
1 | Magni quidem sunt, et habent gloriam suam, non solum fortissimi, sed etiam, quod verioris genus est laudis, fidelissimi bellatores, quorum laboribus atque periculis, Dei protegentis atque opitulantis auxilio, hostis indomitus vincitur, et quies reipublicae pacatisque provinciis comparatur: sed maioris est gloriae, ipsa bella verbo occidere, quam homines ferro; et acquirere vel obtinere pacem pace, non bello. |
2 | Nam et hi qui pugnant, si boni sunt, procul dubio pacem, sed tamen per sanguinem quaerunt; tu autem ne cuiusquam sanguis quaereretur, es missus: est itaque aliis illa necessitas, tibi ista felicitas. |
3 | Proinde, domine merito illustris et magnificentissime, atque in Christo charissime fili, gaude isto tuo tam magno et vere bono, et fruere in Deo unde sumpsisti, ut talis esses, et talia gerenda susciperes. |
4 | Confirmet Deus quod per te operatus est nobis (Psal. LXVII, 29). |
5 | Accipe hanc salutationem nostram, et tuam dignare rependere. |
6 | Sicut mihi scripsit frater Novatus, egit ut me excellentia et eruditio tua etiam in meis opusculis nosset. |
7 | Si ergo legisti quae dedit, ego quoque innotui interioribus tuis sensibus. |
8 | Non multum displicent, quantum existimo, si propensiore charitate, quam severitate legisti. |
9 | Non est multum; sed multum gratum, si pro litteris nostris, et his et illis, unam nobis epistolam reddas. |
10 | Saluto et pignus pacis, quod Domino Deo nostro adiuvante feliciter accepisti, ea dilectione qua debeo. |