monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, 229, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 229, 1.

1 A sanctis fratribus et coepiscopis meis Urbano et Novato, qualis sis vir et quantus, accepi: quorum alteri apud Carthaginem in Hilarensi oppido, et modo in Siccensi; alteri autem apud Sitifim te nosse provenit.
2 Per hos ergo factum est, ut nec ego te habere incognitum possem.
3 Neque enim quia me infirmitas corporis, et congenitum frigus, id est, genus aetatis non sinit coram tecum colloqui, ideo non te vidi: nam et iste mihi praesens, quando ad me venire dignatus est, ille autem litteris, non faciem tuae carnis, sed cordis ostendit, ut tanto suavius, quanto interius te viderem.
4 Hanc faciem tuam et in sancto Evangelio, et nos, et tu ipse, propitio Deo, tanquam in speculo laetissimus inspicis, ubi scriptum est a veritate dicente: Beati pacifici; quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9).
Augustinus HOME