Augustinus, Epistolae, 228, 14.
1 | Quicumque igitur isto modo fugit, ut Ecclesiae necessarium ministerium illo fugiente non desit, facit quod Dominus praecepit, sive permisit. |
2 | Qui autem sic fugit, ut gregi Christi ea quibus spiritualiter vivit, alimenta subtrahantur, mercenarius ille est, qui videt lupum venientem, et fugit, quoniam non est ei cura de ovibus. |
3 | Haec tibi, quia me consuluisti, frater dilectissime, qua existimavi veritate et certa charitate rescripsi; sed ne meliorem, si inveneris, sequaris sententiam, non praescripsi. |
4 | Melius tamen quod in his periculis faciamus, invenire non possumus, quam orationes ad Dominum Deum nostrum, ut misereatur nostri. |
5 | Quod ipsum, ut scilicet Dei Ecclesias non desererent, Dei dono nonnulli prudentes et sancti viri et velle et facere meruerunt, et inter dentes obtrectantium a sui propositi intentione minime defecerunt. |