monumenta.ch > Augustinus > 13
Augustinus, Epistolae, 228, 12. <<<     >>> 14.

Augustinus, Epistolae, 228, 13.

1 Sunt sane qui arbitrantur episcopos et clericos non fugientes in talibus periculis, sed manentes, facere ut plebes decipiantur, cum ideo non fugiunt, quia manere suos praepositos cernunt.
2 Sed facile est hanc responsionem vel invidiam declinare, alloquendo easdem plebes, atque dicendo: Non vos decipiat, quod de loco isto non fugimus: non enim propter nos, sed propter vos potius hic manemus, ne vobis non ministremus quidquid saluti vestrae, quae in Christo est, novimus necessarium.
3 Si ergo fugere volueritis, et nos ab istis, quibus tenemur, vinculis solvistis.
4 Quod tunc puto esse dicendum, quando vere videtur utile esse ad loca tutiora migrare.
5 Quo audito, si vel omnes vel aliqui dixerint, In illius potestate sumus, cuius iram nullus, quocumque vadit, evadit; cuius misericordiam, ubicumque sit, potest invenire qui nusquam vult ire, sive certis necessitatibus impeditus, sive laborare nolens ad incerta suffugia, et non ad finienda, sed ad mutanda pericula: procul dubio isti deserendi non sunt ministerio christiano.
6 Si autem, hoc audito, abire maluerint, nec illis manendum est, qui propter illos manebant; quia ibi iam non sunt propter quos manere adhuc debeant.
Augustinus HOME

csg571.171

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik