monumenta.ch > Augustinus > 12
Augustinus, Epistolae, 228, 11. <<<     >>> 13.

Augustinus, Epistolae, 228, 12.

1 Quanquam, o si inter Dei ministros inde sit disceptatio, qui eorum maneant, ne fuga omnium, et qui eorum fugiant, ne morte omnium deseratur Ecclesia!
2 Tale quippe certamen erit inter eos, ubi utrique ferveant charitate, et utrique placeant charitati.
3 Quae disceptatio si aliter non potuerit terminari, quantum mihi videtur, qui maneant et qui fugiant, sorte legendi sunt.
4 Qui enim dixerint se potius fugere debere, aut timidi videbuntur, quia imminens malum sustinere noluerunt; aut arrogantes, quia se magis qui servandi essent, necessarios Ecclesiae iudicarunt.
5 Deinde, fortassis ii qui meliores sunt, eligent pro fratribus animas ponere; et hi servabuntur fugiendo, quorum est minus utilis vita, quia minor consulendi et gubernandi peritia: qui tamen si pie sapiunt, contradicent eis quos vident et vivere potius oportere, et magis mori malle quam fugere.
6 Ideo, sicut scriptum est, Contradictiones sedat sortitio, et inter potentes definit (Prov. XVIII, 18): melius enim Deus in huiuscemodi ambagibus, quam homines, iudicat; sive dignetur ad passionis fructum vocare meliores et parcere infirmis, sive istos facere ad mala perferenda fortiores, et huic vitae subtrahere, quorum non potest Dei Ecclesiae tantum quantum illorum vita prodesse.
7 Res quidem fiet minus usitata, si fiat ista sortitio: sed si facta fuerit, quis eam reprehendere audebit?
8 Quis non eam, nisi imperitus, aut invidus, congrua praedicatione laudabit?
9 Quod si non placet facere, cuius facti non occurrit exemplum, nullius fuga faciat ut Ecclesiae ministerium, maxime in tantis periculis necessarium ac debitum, desit.
10 Nemo excipiat personam suam, ut si aliqua gratia videtur excellere, ideo se dicat vita, et ob hoc fuga, esse digniorem.
11 Quisquis enim hoc putat, nimium sibi placet: quisquis autem etiam hoc dicit, omnibus displicet.
Augustinus HOME

csg571.169

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik