monumenta.ch > Augustinus > 11
Augustinus, Epistolae, 228, 10. <<<     >>> 12.

Augustinus, Epistolae, 228, 11.

1 Occurrit autem alia quaestio quam contemnere non debemus.
2 Si enim haec utilitas negligenda non est, ut aliqui ministri propterea fugiant imminente aliqua vastitate, ut serventur qui ministrent eis quos post illam cladem residuos potuerint invenire; quid fiet ubi omnes videntur interituri, nisi aliqui fugiant?
3 quid si enim hactenus saeviat illa pernicies, ut solos ministros Ecclesiae persequatur?
4 Quid dicemus?
5 an relinquenda est a ministris fugientibus Ecclesia, ne a morientibus miserabilius relinquatur?
6 Sed si laici non quaeruntur ad mortem, possunt occultare quoquo modo episcopos et clericos suos, sicut ille adiuverit in cuius potestate sunt omnia, qui potest et non fugientem per mirabilem conservare potentiam.
7 Sed ideo quaerimus quid nos facere debeamus, ne in omnibus exspectando divina miracula tentare Dominum iudicemur.
8 Non quidem talis est ista tempestas, quando laicorum et clericorum est commune periculum, sicut in navi una commune periculum est mercatorum atque nautarum.
9 Verum absit ut tanti pendenda sit haec navis nostra, ut debeant eam nautae, et maxime gubernator, periclitantem deserere, etiamsi in scapham transiliendo vel etiam natando possint effugere.
10 Quibus enim metuimus ne nostra desertione pereant, non temporalem mortem, quae quandoque ventura est, sed aeternam, quae potest, si non caveatur, venire, et potest, si caveatur, etiam non venire, metuimus.
11 In communi autem periculo vitae huius cur existimamus, ubicumque fuerit hostilis incursus, omnes clericos et non etiam omnes laicos esse morituros, ut simul finiant hanc vitam, cui sunt clerici necessarii?
12 aut cur non speremus sicut laicos aliquos, sic etiam clericos remansuros, a quibus eis necessarium ministerium valeat exhiberi?
Augustinus HOME

csg571.166

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik