monumenta.ch > Augustinus > 10
Augustinus, Epistolae, 228, 9. <<<     >>> 11.

Augustinus, Epistolae, 228, 10.

1 Hic forte quis dicat ideo debere Dei ministros fugere talibus imminentibus malis, ut se pro utilitate Ecclesiae temporibus tranquillioribus servent.
2 Recte hoc fit a quibusdam, quando non desunt alii per quos suppleatur ecclesiasticum ministerium, ne ab omnibus deseratur; quod fecisse Athanasium supra diximus: nam quantum necessarium fuerit Ecclesiae, quantumque profuerit, quod vir ille mansit in carne, catholica fides novit, quae adversus Arianos haereticos ore illius et amore defensa est.
3 Sed quando est commune periculum, magisque timendum est ne quisquam id facere credatur, non consulendi voluntate, sed timore moriendi, magisque fugiendi obsit exemplo, quam vivendi prosit officio, nulla ratione faciendum est.
4 Denique sanctus David, ne se committeret periculis praeliorum, et fortassis exstingueretur, sicut ibi dictum est, lucerna Israel (II Reg. XI, 17), a suis hoc petentibus sumpsit, non ipse praesumpsit; alioquin multos imitatores fecisset ignaviae, qui eum crederent hoc fecisse non consideratione utilitatis aliorum, sed suae perturbatione formidinis.
Augustinus HOME


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik