1 | Certe iam vides quod te scripseras non videre, quantum boni consequantur populi Christiani, si in praesentibus malis non eis desit praesentia ministrorum Christi: quorum vides etiam quantum obsit absentia, dum sua quaerunt non quae Iesu Christi (Philipp. II, 21); nec habent illam de qua dictum est, Non quaerit quae sua sunt (I Cor. XIII, 5); nec imitantur eum qui dixit, Non quaerens quod mihi utile, sed quod multis, ut salvi fiant (Id. X, 33). |
2 | Qui etiam persecutoris principis illius insidias non fugisset, nisi se aliis quibus necessarius erat, servare voluisset: propter quod ait, Compellor autem ex duobus: concupiscentiam habens dissolvi et esse cum Christo, multo magis optimum; manere autem in carne, necessarium propter vos (Philipp. I, 23). |