Augustinus, Epistolae, 228, 8.
1 | An non cogitamus, cum ad istorum periculorum pervenitur extrema, nec est potestas ulla fugiendi, quantus in Ecclesia fieri soleat ab utroque sexu, atque ab omni aetate concursus; aliis Baptismum flagitantibus, aliis reconciliationem, aliis etiam poenitentiae ipsius actionem, omnibus consolationem et sacramentorum confectionem et erogationem? |
2 | Ubi si ministri desint, quantum exitium sequitur eos, qui de isto saeculo vel non regenerati exeunt vel ligati! |
3 | quantus est etiam luctus fidelium suorum, qui eos secum in vitae aeternae requie non habebunt! |
4 | quantus denique gemitus omnium, et quorumdam quanta blasphemia de absentia ministeriorum et minostrorum! |
5 | Vide quid faciat malorum temporalium timor, et quanta in eo sit acquisitio malorum aeternorum. |
6 | Si autem ministri adsint, pro viribus quas eis Dominus subministrat, omnibus subvenitur: alii baptizantur, alii reconciliantur, nulli Dominici corporis communione fraudantur, omnes consolantur, aedificantur, exhortantur, ut Deum rogent, qui potens est omnia quae timentur, avertere; parati ad utrumque, ut si non potest ab eis calix iste transire, fiat voluntas eius (Matth. XXVI, 42) qui mali aliquid non potest velle. |