Augustinus, Epistolae, 228, 7.
1 | Quod autem ad eos attinet, qui in hac re non falluntur errore, sed formidine superantur; quare non potius contra suum timorem Domino miserante atque adiuvante fortiter dimicant, ne mala sine comparatione graviora, quae multo amplius sunt tremenda, contingant? |
2 | Fit hoc ubi Dei charitas flagrat, non mundi cupiditas fumat. |
3 | Charitas enim dicit: Quis infirmatur, et non ego infirmor? |
4 | quis scandalizatur, et non ego uror (II Cor. XI, 29)? |
5 | Sed charitas ex Deo est. |
6 | Oremus ergo ut ab illo detur, a quo iubetur: et per hanc magis timeamus ne oves Christi spiritualis nequitiae gladio in corde, quam ne ferro in corpore trucidentur, ubi quandocumque, quocumque mortis genere, morituri sunt. |
7 | Magis timeamus ne sensu interiori corrupto, pereat castitas fidei, quam ne feminae violenter constuprentur in carne: quia violentia non violatur pudicitia, si mente servatur; quoniam nec in carne violatur, quando voluntas patientis sua turpiter carne non utitur, sed sine consensione tolerat quod alius operatur. |
8 | Magis timeamus ne lapides vivi exstinguantur deserentibus nobis, quam ne lapides et ligna terrenorum aedificiorum incendantur praesentibus nobis. |
9 | Magis timeamus ne membra corporis Christi destituta spirituali victu necentur, quam ne membra corporis nostri oppressa hostili impetu torqueantur. |
10 | Non quia ista non sunt vitanda cum possunt; sed quia potius ferenda sunt, quando vitari sine impietate non possunt: nisi forte quisquam contenderit non esse ministrum impium, qui tunc subtrahit ministerium pietati necessarium, quando magis est necessarium. |