1 | Unde illud quod episcopum quemdam dixisse audivimus, Si Dominus nobis imperavit fugam in eis persecutionibus, ubi potest fructus esse martyrii; quanto magis debemus fugere steriles passiones, quando est barbaricus et hostilis incursus? |
2 | verum est quidem et acceptabile, sed his quos ecclesiastici officii non tenent vincula. |
3 | Nam qui clades hostiles ideo non fugit, cum possit effugere, ne deserat ministerium Christi, sine quo non possunt homines vel fieri vel vivere christiani, maiorem charitatis invenit fructum, quam qui non propter fratres, sed propter seipsum fugiens, atque comprehensus non negat Christum, suscipitque martyrium. |