Augustinus, Epistolae, 228, 2.
1 | Sed hoc consilium tibi propterea non sufficit, ut scribis, ne contra Domini praeceptum vel exemplum facere nitamur, ubi fugiendum esse de civitate in civitatem monet. |
2 | Recolimus enim verba dicentis, Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam (Matth. X, 23): quis autem credat ita hoc Dominum fieri voluisse, ut necessario ministerio, sine quo vivere nequeunt, deserantur greges, quos suo sanguine comparavit? |
3 | Numquid hoc fecit ipse, quando portantibus parentibus in Aegyptum parvulus fugit (Id. II, 14), qui nondum Ecclesias congregaverat, quas ab eo desertas fuisse dicamus? |
4 | Numquid quando apostolus Paulus, ne illum comprehenderet inimicus, per fenestram in sporta submissus est, et effugit manus eius (II Cor. XI, 33), deserta est quae ibi erat Ecclesia necessario ministerio, et non ab aliis fratribus ibidem constitutis quod oportebat impletum est? |
5 | Eis quippe volentibus hoc Apostolus fecerat, ut seipsum servaret Ecclesiae, quem proprie persecutor ille quaerebat. |
6 | Faciant ergo servi Christi, ministri verbi et Sacramenti eius, quod praecepit sive permisit. |
7 | Fugiant omnino de civitate in civitatem, quando eorum quisquam specialiter a persecutoribus quaeritur, ut ab aliis qui non ita requiruntur, non deseratur Ecclesia, sed praebeant cibaria conservis suis, quos aliter vivere non posse noverunt. |
8 | Cum autem omnium, id est episcoporum, clericorum et laicorum est commune periculum, hi qui aliis indigent, non deserantur ab his quibus indigent. |
9 | Aut igitur ad loca munita omnes transeant; aut qui habent remanendi necessitatem, non relinquantur ab eis per quos illorum est ecclesiastica supplenda necessitas, ut aut pariter vivant, aut pariter sufferant quod eos paterfamilias volet perpeti. |