Augustinus, Epistolae, 228, 1.
1 | Charitati tuae misso exemplo epistolae quam fratri Quodvultdeo nostro coepiscopo scripsi, putabam me hoc onere caruisse quod mihi imposuisti, quaerendo consilium quid in his periculis quae tempora nostra invenerunt, facere debeatis. |
2 | Quamvis enim epistolam illam breviter scripserim, nihil me tamen praetermisisse arbitror, quod et respondenti dicere, et quaerenti audire sufficeret: quandoquidem dixi nec eos esse prohibendos qui ad loca, si possunt, munita migrare desiderant; et ministerii nostri vincula, quibus nos Christi charitas alligavit, ne deseramus Ecclesias quibus servire debemus, non esse rumpenda. |
3 | Ista quippe verba sunt quae in illa epistola posui ( Epist. ad Quodvultdeum episcopum, quae non exstat): Restat ergo, inquam, ut nos quorum ministerium quantulaecumque plebi Dei ubi sumus manenti, ita necessarium est, ut sine hoc eam non oporteat remanere, dicamus Domino, Esto nobis in Deum protectorem, et in locum munitum (Psal. XXX, 3). |