monumenta.ch > Augustinus > 10
Augustinus, Epistolae, 226, 9. <<<    

Augustinus, Epistolae, 226, 10.

1 Libros, cum editi fuerint, quos de universo opere tuo moliris, quaeso habere mereamur; maxime ut per eorum auctoritatem, si qua tibi in tuis displicent, a dignitate tui nominis iam non trepidi sequestremus.
2 Librum etiam de Gratia et Libero Arbitrio non habemus; superest ut eum, quia utilem quaestioni confidimus, mereamur accipere.
3 Nolo autem Sanctitas tua sic me arbitretur haec scribere, quasi de iis quae nunc edidisti, ego dubitem.
4 Sufficiat mihi poena mea, quod a praesentiae tuae deliciis exsulatus, ubi salubribus tuis uberibus nutriebar, non solum absentia tua crucior, verum etiam pervicacia quorumdam, qui non tantum manifesta respuunt, sed etiam non intellecta reprehendunt.
5 Caeterum hac suspicione in tantum careo, ut potius infirmitatem meam, qua tales parum patienter fero, notabilem putem.
6 Qualiter autem ad haec consulendum iudices, ut dixi, tuae sapientiae derelinquo.
7 Nam ad me hoc pertinere credidi, pro ea quam Christo vel tibi debeo charitate, ut quae in quaestionem veniunt, non tacerem.
8 Quidquid pro ea gratia quam in te pusilli cum magnis miramur, volueris aut valueris, gratissime accipiemus, tanquam a nobis charissima et reverendissima auctoritate decretum.
9 Sane quia, urgente perlatore, timui ne vel non omnia, vel haec ipsa minus digne, conscius mearum virium, possem dirigere; egi cum viro, tum moribus tum eloquio et studio claro, ut quanta posset collecta suis litteris intimaret: quas coniunctas his destinare curavi.
10 Est enim talis qui, etiam praeter hanc necessitatem, dignus tuae Sanctitatis notitia iudicetur.
11 Sanctus Leontius diaconus cultor tuus, cum meis parentibus multum te salutat.
12 Memorem mei Paternitatem tuam Dominus Christus Ecclesiae suae annis pluribus donare dignetur, domine pater.
13 Et infra: Sciat Sanctitas tua, fratrem meum, cuius maxime causa hinc discessimus, cum matrona sua ex consensu perfectam Deo continentiam devovisse.
14 Unde rogamus Sanctitatem tuam, ut orare digneris quo hoc ipsum in eis Dominus confirmare et custodire dignetur.
Augustinus HOME