Augustinus, Epistolae, 226, 9.
1 | Haec, mi pater, et alia interminabiliter plura, ut summa mea vota confitear, per me deferre maluissem; vel, quia hoc non merui, saltem prolixiore tempore omnia quibus moventur, collecta dirigere: ut quidquid de hac re contradicitur, quatenus refelli, vel si ia non potest, tolerari deberet, audirem. |
2 | Sed quia neutrum ex voto provenit, malui quomodo potui haec comprehensa dirigere, quam penitus de tanta quorumdam contradictione reticere. |
3 | Sunt ex parte tales personae, ut his, consuetudine ecclesiastica, laicos summam reverentiam necesse sit exhibere. |
4 | Quod quidem ita curavimus Deo iuvante servare, ut, cum opus fuit, non taceremus quae ad quaestionis huius assertionem exiguitas nostrarum virium suggerebat. |
5 | Sed nunc summatim, quantum festinatio perlatoris admisit, haec velut commonendo suggessi. |
6 | Tuae sanctae prudentiae est dispicere quid facto opus sit, ut talium et tantorum superetur vel temperetur intentio. |
7 | Cui ego iam parum prodesse existimo te reddere rationem, nisi et addatur auctoritas quam transgredi infatigabiliter contentiosa corda non possint. |
8 | Sed plane illud tacere non debeo, quod se dicant tuam Sanctitatem, hoc excepto, in factis et dictis omnibus admirari. |
9 | Tuum erit decernere quomodo sit in hoc eorum contradictio toleranda. |
10 | Nec mireris quod aliter vel aliqua in hac epistola addidi, quantum puto, quae in superiore non dixeram; talis est enim nunc eorum definitio, praeter illa quae per festinationem aut oblivionem fortasse praeterii. |