Augustinus, Epistolae, 226, 8.
1 | Parvulorum autem causam ad exemplum maiorum non patiuntur afferri: quam et tuam Sanctitatem dicunt eatenus attigisse, ut incertum esse volueris, ac potius de eorum poenis malueris dubitari. |
2 | Quod in libro tertio de Libero Arbitrio ita positum meministi (lib. 3, c. 23), ut hanc eis occasionem potuerit exhibere. |
3 | Hoc etiam de aliorum libris quorum est in Ecclesia auctoritas, faciunt quod perspicit Sanctitas tua non parum posse iuvare contradictores, nisi maiora, aut certe vel paria proferantur a nobis: non enim ignorat prudentissima pietas tua quanto plures sint in Ecclesia, qui auctoritate nominum in sententia teneantur, aut a sententia transferantur. |
4 | Ad summam, fatigatis omnibus nobis, ad id prosecutio eorum, vel potius querela convertitur, consentientibus etiam his qui hanc definitionem improbare non audent, ut dicant: Quid opus fuit huiuscemodi disputationis incerto tot minus intelligentium corda turbari? |
5 | Neque enim minus utiliter sine hac definitione, aiunt, tot annis a tot tractatoribus, tot praecedentibus libris et tuis et aliorum, cum contra alios, tum maxime contra Pelagianos, catholicam fidem fuisse defensam. |