monumenta.ch > Augustinus > 7
Augustinus, Epistolae, 226, 6. <<<     >>> 8.

Augustinus, Epistolae, 226, 7.

1 Inde est quod et illud pariter non accipiunt, ut eligendorum reiiciendorumque esse definitum numerum nolint: atque illius sententiae expositionem, non eam quae a te est deprompta, suscipiant, id est, ut nonnisi omnes homines salvos fieri velit; et non eos tantum qui ad sanctorum numerum pertinebunt, sed omnes omnino, ut nullus habeatur exceptus.
2 Nec hoc timendum, quod quidam eo invito perire dicantur: sed quomodo, aiunt, non vult a quoquam peccari vel deseri iustitiam, et tamen iugiter illa deseritur contra eius voluntatem, committunturque peccata; ita eum salvari velle omnes homines, nec tamen omnes homines salvari.
3 Testimonia etiam Scripturae quae de Saule vel de David posuisti (Id. capp. 13, 14), non pertinere putant ad quaestionem quae de exhortatione versatur: alia autem ad id referunt, ut ex his eam gratiam accipiant commendari, qua unusquisque post voluntatem iuvatur; vel ad ipsam vocationem, quae praestatur indignis.
4 Hoc enim et illis locis tuorum opusculorum et aliorum, quae persequi longum est, se demonstrare testantur.
Augustinus HOME