monumenta.ch > Augustinus > 6
Augustinus, Epistolae, 226, 5. <<<     >>> 7.

Augustinus, Epistolae, 226, 6.

1 Deinde moleste ferunt ita dividi gratiam, quae vel tunc primo homini data est, vel nunc omnibus datur, « Ut ille acceperit perseverantiam, non qua fieret ut perseveraret, sed sine qua per liberum arbitrium perseverare non posset: nunc vero sanctis in regnum per gratiam praedestinatis non tale adiutorium perseverantiae detur, sed tale ut eis perseverantia ipsa donetur; non solum ut sine isto dono perseverantes esse non possint, verum etiam ut per hoc donum nonnisi perseverantes sint » (Lib. de Corrept. et Gratia, capp. 11, 12).
2 His verbis Sanctitatis tuae ita moventur, ut dicant quamdam desperationem hominibus exhiberi.
3 Si enim, aiunt, ita Adam adiutus est, ut et stare posset in iustitia et a iustitia declinare, et nunc ita sancti iuvantur, ut declinare non possint, siquidem eam acceperunt volendi perseverantiam, ut aliud velle non possint; vel sic quidam deseruntur, ut aut nec accedant, aut, si accesserint, et recedant: ad illam voluntatem pertinuisse dicunt exhortationis vel comminationis utilitatem, quae et persistendi et desistendi obtinebat liberam potestatem; non ad hanc cui nolle iustitiam inevitabili necessitate coniunctum est, praeter illos qui sic concreati sunt his qui cum universa massa damnati sunt, ut exciperentur per gratiam liberandi.
4 Unde in hoc solo volunt a primo homine omnium distare naturam, ut illum integris viribus voluntatis iuvaret gratia volentem, sine qua perseverare non poterat: hos autem amissis et perditis viribus credentes tantum, non solum erigat prostratos, verum etiam suffulciat ambulantes.
5 Caeterum quidquidlibet donatum sit praedestinatis, id posse et amitti et retineri propria voluntate contendunt: quod tunc falsum esset, si verum putarent eam quosdam perseverantiam percepisse, ut nisi perseverantes esse non possint.
Augustinus HOME