monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, Epistolae, 226, 4. <<<     >>> 6.

Augustinus, Epistolae, 226, 5.

1 Asserunt inutilem exhortandi consuetudinem, si nihil in homine remansisse dicatur, quod correptio valeat excitare: quod quidem inesse naturae sic se dicere confitentur, ut hoc ipso quod ignoranti veritas praedicatur, ad beneficium praesentis gratiae referendum sit.
2 Nam si sic praedestinati sunt, inquiunt, ad utramque partem, ut de aliis ad alios nullus possit accedere; quo pertinet tanta extrinsecus correptionis instantia?
3 Si ab homine, etsi non fides integra, saltem vel dolor compunctae infirmitatis exoritur, aut periculum demonstratae mortis horretur.
4 Nam si non potest timere quis unde terretur, nisi ea voluntate quae sumitur; non ex eo culpandus quod nunc non vult: sed in eo et cum eo qui sic aliquando noluit, ut eam damnationem cum suis posteris mereretur incurrere, ut nunquam recta, semper autem prava vellet appetere.
5 Si autem est qualiscumque dolor qui ad exhortationem corripientis oriatur: hanc ipsam dicunt causam, propter quam vel reiiciatur alius, vel alius assumatur: atque ita non opus esse partes constitui, quibus nec adiiciendum sit aliquid, nec detrahendum.
Augustinus HOME