Augustinus, Epistolae, 226, 4.
1 | Caeterum praescientiam, et praedestinationem, vel propositum, ad id valere contendunt, ut eos praescierit, vel praedestinaverit, vel proposuerit eligere qui fuerant credituri: nec de hac fide posse dici, « Quid habes quod non accepisti » (I Cor. IV, 7)? |
2 | cum in eadem natura remanserit, licet vitiata, quae prius sana ac perfecta donata sit. |
3 | Quod autem dicit Sanctitas tua, neminem perseverare, nisi perseverandi virtute percepta; hactenus accipiunt, ut quibus datur, inerti licet, praecedenti tamen proprio arbitrio tribuatur: quod ad hoc tantum liberum asserunt, ut velit vel nolit admittere medicinam. |
4 | Caeterum et ipsi abominari se et damnare testantur, si quis quidquam virium in aliquo remansisse, quo ad sanitatem progredi possit, existimet. |
5 | Nolunt autem ita hanc perseverantiam praedicari, ut non vel suppliciter emereri, vel amitti contumaciter possit. |
6 | Nec ad incertum voluntatis Dei deduci se volunt, ubi eis quantum putant ad obtinendum vel admittendum, evidens est qualecumque initium voluntatis. |
7 | Illud etiam testimonium quod posuisti, « Raptus est ne malitia mutaret intellectum eius » (Sap. IV, 11); tanquam non canonicum definiunt omittendum. |
8 | Unde illam praescientiam sic accipiunt, ut propter fidem futuram intelligendi sint praesciti: nec cuiquam talem dari perseverantiam, a qua non permittatur praevaricari; sed a qua possit sua voluntate deficere et infirmari. |