monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 226, 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, Epistolae, 226, 3.

1 Cum autem dicitur eis quare aliis vel alicubi praedicetur, vel non praedicetur, vel nunc praedicetur quod aliquando pene omnibus, sicut nunc aliquibus gentibus non praedicatum sit; dicunt id praescientiae esse divinae, ut eo tempore, et ibi, et illis veritas annuntiaretur, vel annuntietur, quando et ubi praenoscebatur esse credenda.
2 Et hoc non solum aliorum catholicorum testimoniis, sed etiam Sanctitatis tuae disputatione antiquiore se probare testantur; ubi tamen eamdem gratiam non minore veritatis perspicuitate docueris: ut est illud quod dixit Sanctitas tua in quaestione contra Porphyrium, de tempore christianae religionis, « Tunc voluisse hominibus apparere Christum, et apud eos praedicari doctrinam suam, quando sciebat et ubi sciebat esse qui in eum fuerant credituri » (Epist. 102, quaest. 2, n. 14): vel illud de libro in Epistolam ad Romanos, « Dicis itaque mihi, quid adhuc conqueritur?
3 nam voluntati eius quis resistit » (Rom. IX, 19)?
4 « Cui sane inquisitioni, inquis, sic respondet, ut intelligamus spiritualibus viris, etiam non secundum terrenum hominem viventibus, patere posse prima merita fidei et impietatis, quomodo Deus praescientia eligat credituros, et damnet incredulos: nec illos ex operibus eligens, nec istos ex operibus damnans; sed et illorum fidei praestans, ut bene operentur, et istorum impietatem deserendo obdurans, ut male operentur: » et iterum in eodem libro superius, « Aequales omnes sunt ante meritum, nec potest in rebus omni modo aequalibus electio nominari.
5 Sed quoniam Spiritus sanctus non datur nisi credentibus; non quidem Deus eligit opera quae ipse largitur, cum dat Spiritum sanctum, ut per charitatem bona operemur: sed tamen eligit fidem, quia nisi quis credat, et in accipiendi voluntate permaneat, non accipit donum Dei, id est Spiritum sanctum, per quem infusa charitate bonum possit operari.
6 Non ergo eligit opera cuiusquam in praescientia, quae ipse donaturus est: sed fidem eligit in praescientia; ut quem crediturum esse praescivit, ipsum elegerit cui Spiritum sanctum daret, ut bona operando etiam aeternam vitam consequeretur.
7 Dicit enim Apostolus: « Idem Deus qui operatur omnia in omnibus » (I Cor. XII, 6).
8 Nusquam autem dictum est, Deus credit omnia in omnibus: quod enim credimus, nostrum est; quod autem operamur, illius » (In Expos. quarumdam propositionum ex Epist. ad Rom. propp. 12 et 60): et caetera in eodem opere; quae se acceptare et probare testantur, tanquam convenientia evangelicae veritati.
Augustinus HOME