monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 226, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 226, 2.

1 Haec sunt itaque quae Massiliae, vel aliis etiam locis in Gallia ventilantur.
2 Novum et inutile esse praedicationi quod quidam secundum propositum eligendi dicantur, ut id nec arripere valeant nec tenere, nisi credendi voluntate donata.
3 Excludi putant omnem praedicandi vigorem, si nihil quod per eum excitetur, in hominibus remansisse dicatur.
4 Consentiunt omnem hominem in Adam periisse, nec inde quemquam posse proprio arbitrio liberari: sed id conveniens asserunt veritati, vel congruum praedicationi, ut, cum prostratis et nunquam suis viribus surrecturis annuntiatur obtinendae salutis occasio, eo merito quo voluerint et crediderint a suo morbo se posse sanari, et ipsius fidei augmentum, et totius sanitatis suae consequantur effectum.
5 Caeterum ad nullum opus vel incipiendum, nedum perficiendum, quemquam sibi sufficere posse consentiunt: neque enim alicui operi curationis eorum annumerandum putant, exterrita et supplici voluntate, unumquemque aegrotum velle sanari.
6 Quod enim dicitur, Crede, et salvus eris; unum horum exigi asserunt, aliud offerri; ut propter id quod exigitur, si redditum fuerit, id quod offertur deinceps tribuatur.
7 Unde consequens putant exhibendam ab eo fidem, cuius naturae id voluntate Conditoris concessum est; et nullam ita depravatam vel exstinctam putant, ut non debeat vel possit se velle sanari; propter quod vel sanetur quis a sua, vel, si noluerit, cum sua aegritudine puniatur.
8 Nec negari gratiam, si praecedere dicatur talis voluntas, quae tantum medicum quaerat, non autem quidquam ipsa iam valeat.
9 Nam illa testimonia, ut est illud, « Sicut unicuique partitus est mensuram fidei » (Rom. XII, 3), et similia, ad id volunt valere, ut adiuvetur qui coeperit velle, non ut etiam donetur ut velit; reiectis ab hoc dono aliis pariter reis, et qui possent similiter liberari, si ea quae pariter indignis praestatur credendi voluntas, etiam ipsis similiter praestaretur.
10 Si autem, aiunt, dicatur vel tatem omnibus remansisse, qua vel contemnere quis valeat, vel obedire, de compendio putant rationem reddi electorum vel reiectorum in eo quod unicuique meritum propriae voluntatis adiungitur.
Augustinus HOME