Augustinus, Epistolae, 225, 6.
1 | Pro universo autem humano genere mortuum esse Dominum nostrum Iesum Christum, et neminem prorsus a redemptione sanguinis eius exceptum, etiamsi omnem hanc vitam alienissima ab eo mente pertranseat; quia ad omnes homines pertineat divinae misericordiae Sacramentum: quo ideo plurimi non renoventur, quia quod nec renovari velle habeant, praenoscantur. |
2 | Itaque, quantum ad Deum pertinet, omnibus paratam vitam aeternam; quantum autem ad arbitrii libertatem, ab his eam apprehendi, qui Deo sponte crediderint, et auxilium gratiae merito credulitatis acceperint. |
3 | In istam vero talis gratiae praedicationem hi, quorum contradictione offendimur, cum prius meliora sentirent, ideo se vel maxime contulerunt, quia si profiterentur ab ea omnia bona merita praeveniri, et ab ipsa ut possint esse, donari; necessitate concederent Deum secundum propositum et consilium voluntatis suae, occulto iudicio, et opere manifesto, aliud vas condere in honorem, aliud in contumeliam; quia nemo nisi per gratiam iustificetur, et nemo nisi in praevaricatione nascatur. |
4 | Sed refugiunt istud fateri, divinoque adscribere operi sanctorum merita formidant; nec acquiescunt praedestinatum electorum numerum nec augeri posse nec minui, ne locum apud infideles ac negligentes cohortantium incitamenta non habeant, ac superflua sit industriae ac laboris indictio, cuius studium cessante electione frustrandum sit: ita demum enim posse unumquemque ad correctionem aut ad profectum vocari, si se sciat sua diligentia bonum esse posse, et libertatem suam ob hoc Dei auxilio iuvandam, si quod Deus mandat, elegerit. |
5 | Ac sic, cum in his qui tempus acceperunt liberae voluntatis, duo sint quae humanam operentur salutem, Dei scilicet gratia et hominis obedientia; priorem volunt obedientiam esse quam gratiam, ut initium salutis ex eo qui salvatur, non ex eo credendum sit stare qui salvat, et voluntas hominis divinae gratiae sibi pariat opem, non gratia sibi humanam subiiciat voluntatem. |