Augustinus, Epistolae, 225, 5.
1 | Cumque inter haec innumerabilium illis multitudo obiicitur parvulorum, qui utique excepto originali peccato, sub quo omnes homines similiter in primi hominis damnatione nascuntur, nullas adhuc habentes voluntates. |
2 | nullas proprias actiones, non sine Dei iudicio secernuntur; ut ante discretionem boni ac mali de usu vitae istius auferendi, alii per regenerationem inter coelestis regni assumantur haeredes, alii sine Baptismo inter mortis perpetuae transeant debitores: tales aiunt perdi, talesque salvari, quales futuros illos in annis maioribus, si ad activam servarentur aetatem, scientia divina praeviderit Nec considerant se gratiam Dei, quam comitem, non praeviam humanorum volunt esse meritorum, etiam illis voluntatibus subdere, quas ab ea, secundum suam phantasiam, non negant esse praeventas. |
3 | Sed in tantum quibuscumque commentitiis meritis electionem Dei subiiciunt, ut quia praeterita non exstant, futura, quae non sint futura, confingant, novoque apud illos absurditatis genere, et non agenda praescita sint, et praescita non acta sint. |
4 | Hanc sane de humanis meritis praescientiam Dei, secundum quam gratia vocantis operetur, multo sibi rationabilius videntur astruere, cum ad earum nationum contemplationem venitur, quae vel in praeteritis saeculis dimissae sunt ingredi vias suas, vel nunc quoque adhuc in veteris ignorantiae impietate depereunt, nec ulla eis aut Legis aut Evangelii illuminatio coruscavit; cum tamen, in quantum praedicatoribus ostium apertum est et via facta est, gentium populus, qui sedebat in tenebris et in umbra mortis, lucem viderit magnam (Isai. IX, 2, et Matth. IV, 16); et qui quondam non populus, nunc autem populus Dei sit; et quorum aliquando non misertus est, nunc autem misereatur (Osee II, 23, 24, et Rom. IX, 25): praevisos inquiunt a Domino credituros, et ad unamquamque gentem ita dispensata tempora ac ministeria magistrorum, ut exortura erat bonarum credulitas voluntatum: nec vacillare illud, quod « Deus omnes homines » velit « salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire » (I Tim. II, 4); quandoquidem inexcusabiles sint qui et ad unius veri Dei cultum potuerint instrui intelligentia naturali, et Evangelium ideo non audierint, quia nec fuerint recepturi. |