monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 225, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 225, 2.

1 Multi ergo servorum Christi qui in Massiliensi urbe consistunt, in Sanctitatis tuae scriptis quae adversus Pelagianos haereticos condidisti, contrarium putant patrum opinioni et ecclesiastico sensui, quidquid in eis de vocatione electorum secundum Dei propositum disputasti.
2 Et cum aliquandiu tarditatem suam culpare maluerint, quam non intellecta reprehendere, quidamque eorum lucidiorem super hoc atque apertiorem Beatitudinis tuae expositionem voluerint postulare; evenit ex dispositione misericordiae Dei, ut cum quosdam intra Africam similia movissent, librum de Correptione et Gratia, plenum divinae auctoritatis emitteres.
3 Quo in notitiam nostram insperata opportunitate delato, putavimus omnes querelas resistentium sopiendas; quia universis quaestionibus de quibus consulenda erat Sanctitas tua, tam plene illic absoluteque responsum est, quasi hoc specialiter studueris, ut quae apud nos erant turbata componeres.
4 Recensito autem hoc Beatitudinis tuae libro, sicut qui sanctam atque apostolicam doctrinae tuae auctoritatem antea sequebantur, intelligentiores multo instructioresque sunt facti; ita qui persuasionis suae impediebantur obscuro, aversiores quam fuerant, recesserunt.
5 Quorum tam abrupta dissensio primum propter ipsos metuenda est, ne tam claris tamque egregiis in omnium virtutum studio viris spiritus pelagianae impietatis illudat: deinde ne simpliciores quique, apud quos horum magna est de probitatis contemplatione reverentia, hoc tutissimum sibi aestiment quod audiant eos, quorum auctoritatem sine iudicio sequuntur, asserere.
Augustinus HOME