monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, 225, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 225, 1.

1 Ignotus quidem tibi facie, sed iam aliquatenus, si reminiscaris, animo ac sermone compertus; nam per sanctum fratrem meum Leontium diaconum misi epistolas et recepi; nunc quoque Beatitudini tuae scribere audeo, non solum salutationis, ut tunc, studio, sed etiam fidei, qua Ecclesia vivit, affectu.
2 Excubante enim pro universis membris corporis Christi vigilantissima industria tua, et adversus haereticarum doctrinarum insidias veritatis virtute pugnante, nullo modo mihi verendum putavi ne onerosus tibi, aut importunus essem in eo quod ad multorum salutem, ac perinde ad pietatem tuam pertinet: cum potius reum futurum esse me crederem, si ea, quae valde perniciosa esse intelligo, ad specialem patronum fidei non referrem.
Augustinus HOME