Augustinus, Epistolae, 224, 3.
1 | Hoc ideo insinuavi Sanctitati tuae, ut quantum tibi desiderium est sumendi quod poscis, tanto flagrantius a Domino mihi poscas adiutorium, quo serviam laudabili studio tuo, atque utilitati eorum quibus id existimas profuturum, domine sinceriter dilectissime frater. |
2 | Commendo iterum perlatorem, et negotium propter quod eo perrexit; si cognoveris apud quem agendum sit, peto ne pigeat adiuvare. |
3 | Non enim possumus necessitates hominum eiusmodi deserere, qui nostri non coloni, sed quod maius est, fratres sunt, et in charitate Christi ad curam pertinent nostram. |
4 | Deo vivas. |