Augustinus, Epistolae, 224, 2.
1 | Hoc autem est, ubi respondeo libris Iuliani, quos octo edidit post illos quatuor quibus ante respondi. |
2 | Hos enim cum Romae accepisset frater Alypius, nondum omnes descripserat, cum oblatam occasionem noluit praeterire, per quam mihi quinque transmisit; promittens alios tres cito se esse missurum, et multum instans ne respondere differrem. |
3 | Cuius instantia coactus sum remissius agere quod agebam; ut operi utrique non deessem, uni diebus, alteri noctibus, quando mihi ab aliis occupationibus hinc atque hinc venire non desistentibus parceretur. |
4 | Agebam vero rem plurimum necessariam: nam retractabam opuscula mea; et si quid in eis me offenderet, vel alios offendere posset, partim reprehendendo, partim defendendo quod legi deberet et posset, operabar. |
5 | Et duo volumina iam absolveram, retractatis omnibus libris meis, quorum numerum nesciebam: eosque ducentos triginta duos esse cognovi. |
6 | Restabant epistolae, deinde tractatus populares, quos Graeci homilias vocant. |
7 | Et plurimas iam epistolarum legeram, sed adhuc nihil inde dictaveram, cum me etiam isti Iuliani libri occupare coeperant, quorum nunc quarto respondere coepi. |
8 | Quando ergo id explicavero, quintoque respondero, si tres non supervenerint, dispono (si Deus voluerit) et quod poscis incipere, simul agens utrumque, et hoc scilicet, et illud de retractatione opusculorum meorum, nocturnis et diurnis temporibus in singula distributis. |