Augustinus, Epistolae, 224, 1.
1 | Cum mihi haec scribendi offerretur occasio per Fussalensem presbyterum, quem commendo charitati tuae, recensui epistolam tuam, in qua petis ut de haeresibus quae oriri potuerunt ex quo Domini in carne nuntiari coepit adventus, aliquid scriberem. |
2 | Hoc autem feci, ut viderem utrum iam deberem opus ipsum aggredi, et inde tibi aliquid mittere; ubi considerares tanto esse difficilius, quanto vis effici brevius. |
3 | Sed ne hoc quidem potui, talibus curis supervenientibus impeditus, a quibus omnino dissimulare non possem: nam me et ab eo quod habebam in manibus, averterunt. |