monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 223, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 223, 2.

1 Nam etsi Philastrius et Epiphanius venerandi episcopi tale aliquid scripsisse memorantur, quod procul dubio me inter caetera, imo sicut omnia, latet; non tamen arbitror eos hanc curam diligentiamque adhibuisse, ut singulis quibusque opinionibus contrarias etiam opiniones adiungerent, ritusque subiicerent; tum denique opus illud utriusque qualecumque sit, non habet fortassis eam quam desidero brevitatem.
2 Frustra etiam homini qui latina non didicit, graeca facundia delegatur; quia non ego tantummodo consilium, sed et auxilium postulavi.
3 Quid autem Venerationem tuam de interpretum non solum difficultate, sed etiam obscuritate admoneam, cum ipse hoc magis, ac plene diiudices?
4 Accedit ad causam, quod nonnullae etiam post illorum obitum haereses emersisse doceantur, quarum nullam illi fecerint mentionem.
Augustinus HOME