monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, 223, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 223, 1.

1 Unum quidem Reverentiae tuae commonitorium, quod per ecclesiasticum dignatus es destinare, suscepi.
2 Nam quod prius directum esse Beatitudo tua significavit, per virum honorabilem Philocalum, necdum ad me pervenit.
3 Verum quamvis conscius propriorum semper fuerim peccatorum, nunc tamen evidenter agnovi adipiscendo illi quod exoravi muneri, meam toti Ecclesiae impedimento esse personam.
4 Sed omnino confido quoniam qui per Unici sui gratiam, humani generis dignatus est delere facinora, nec mea in perniciem cunctorum praevalere permittet, potiusque ubi abundavit peccatum, gratiam faciet redundare (Rom. V, 20), domine merito venerabilis, ac beatissime pater.
5 Difficultatem operis quod instruendis imperitissimis nobis per tuam beneficentiam praestari suppliciter exoravi, nec ipse ignorans ante praedixi; sed de divini fontis ubertate quam tibi Dominus tribuit, veraci corde praesumpsi.
Augustinus HOME