Augustinus, Epistolae, 222, 3.
1 | Perlatorem multum commendo. |
2 | Subdiaconus est de nostra dioecesi; de fundo autem viri spectabilis, nobisque charissimi Orontii. |
3 | Pro illo autem, et pro eius patre, a quo adoptatus est, etiam ad ipsum scripsi: quas litteras cum legerit christiana Benignitas tua, peto ut eas apud memoratum virum tua intercessione adiuvare digneris. |
4 | Misi autem cum illo etiam hominem Ecclesiae, ne ad tuam Sanctitatem difficilis ei esset accessus: non enim parum de illo sollicitus sum; a qua me sollicitudine Dominus, ut spero, per tuae charitatis instantiam liberabit. |
5 | Peto etiam mihi rescribere non graveris, quemadmodum sit in fide catholica ille Theodosius per quem Manichaei nonnulli sunt proditi; et ipsi quos ab eo proditos, putamus esse correctos. |
6 | Si quid etiam de profectione sanctorum episcoporum forte audivisti, fac ut noverim. |
7 | Deo vivas. |