monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 222, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 222, 2.

1 Philastrius quidam Brixiensis episcopus, quem cum sancto Ambrosio Mediolani etiam ipse vidi, scripsit hinc librum; nec illas haereses praetermittens, quae in populo Iudaeo fuerunt ante adventum Domini, easque viginti octo commemoravit; et post Domini adventum centum viginti octo.
2 Scripsit hinc etiam graece episcopus Cyprius Epiphanius, in doctrina catholicae fidei laudabiliter diffamatus: sed ipse utriusque temporis haereses colligens, octoginta complexus est.
3 Cum ergo ambo id vellent facere quod a me petis, quantum tamen inter se differant de numero interim sectarum, vides: quod utique non evenisset, nisi aliud uni eorum videretur esse haeresis, et aliud alteri.
4 Neque enim putandum est aliquas ignorasse Epiphanium, quas noverat Philastrius, cum Epiphanium longe Philastrio doctiorem invenerimus; ita ut Philastrium potius dicere deberemus latuisse plurimas, si tam plures esset ille complexus, et iste pauciores.
5 Sed procul dubio in ea quaestione ubi disceptatur quid sit haeresis, non idem videbatur ambobus; et revera hoc omnino definire difficile est: et ideo cavendum, cum omnes in numerum redigere conamur, ne praetermittamus aliquas, quamvis haereses sint; aut annumeremus aliquas, cum haereses non sint.
6 Vide ergo ne forte librum sancti Epiphanii tibi mittere debeam: ipsum enim arbitror Philastrio doctius hinc locutum; qui possit apud Carthaginem in latinam linguam verti facilius atque commodius, ut tu potius praestes nobis quod quaeris a nobis.
Augustinus HOME