1 | Acceptis litteris Charitatis tuae, ubi a me ardentissimo studio postulasti ut de omnibus haeresibus quae post Domini Salvatoris adventum adversus eius doctrinam pullulaverunt, aliquid breviter scriberem; quam sit hoc difficile, continuo reperta occasione rescripsi per filium meum Hipponensium primarium Philocalum: mox autem etiam ista oblata est, qua nunc rescribo, et breviter difficultatem operis eius ostendo. |