Augustinus, Epistolae, 221, 3.
1 | Nec me tantae Beatitudo tua credat ineptiae, ut non inspiciam quantis et quam ingentibus voluminibus opus sit, ut possint ista dissolvi. |
2 | Verum hoc ego fieri non expeto; id enim multipliciter factum esse non dubito: sed breviter, perstricte atque summatim, et opiniones rogo cuiuslibet haeresis exponi, et quid contra teneat Ecclesia catholica, quantum instructioni satis est, subdi: ut velut quodam ex omnibus concepto commonitorio, si quis aliquam obiectionem aut convictionem uberius, plenius ac planius nosse voluerit, ad opulenta et magnifica volumina transmittatur, quibus a diversis, et praecipue a Veneratione tua in hoc ipsum constat elaboratum. |
3 | Sufficiet autem admonitio talis, ut puto, doctis et imperitis, otiosis et occupatis, et ad cuiuslibet gradus ministerium Ecclesiae undecumque promotis; dum et ille qui multa legit, eadem breviter recordatur, et compendio ignarus instruitur, ut noverit quid teneat, quid evitet quid aversetur ne faciat, quid ut faciat assequatur. |
4 | Fortassis autem, si tamen quod arbitror verum est, etiam adversus calumniantium malignas mentes et dolosa labia opus hoc parvum inter caetera mirifica testimonio coronae tuae non deerit: ut quibus patet campus calumniandi profusior, validis et ex omni parte conclusis fidei limitibus coarctati, omnibusque veritatis telorum generibus circumacti, etiam uno multiformi iaculo repente prostrati, morticinos spiritus non audeant anhelare. |