monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 221, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 221, 2.

1 Nonnullos in clero huiusce etiam amplissimae civitatis esse imperitos, ex meipso coniicio, et quantum universo illi ordini profuturum sit quod expeto, considerationi Sanctitatis tuae discutiendum offero.
2 Privilegio namque cunctorum qui hoc de spiritualibus tuis laboribus promerentur, etiam me indignum consecuturum esse praesumo, domine merito venerabilis, et vere beatissime pater.
3 Precor igitur Beatitudinem tuam, ut ex quo christiana religio haereditatis promissae nomen accepit, quae haereses fuerint, sint; quos errores intulerint, inferant; quid adversus catholicam Ecclesiam senserint, sentiant, de fide, de Trinitate, de Baptismo, de Poenitentia, de homine Christo, de Deo Christo, de resurrectione, de Novo et Vetere Testamento; et omnia omnino, quibus a veritate dissentiunt: quae etiam Baptismum habeant, quaeve non habeant; et post quas baptizet, nec tamen rebaptizet Ecclesia; qualiter suscipiat venientes, et quid singulis lege, auctoritate, atque ratione respondeat, digneris exponere.
Augustinus HOME