1 | Diu trepidus fui, et ausus hos meos aliquoties distuli: sed me principaliter, ut dici assolet, animavit Beatitudinis tuae benevolentia omnibus comprobata: quam dum considero, magis timui ne non petendo superbus, non quaerendo desidiosus, non pulsando piger a Domino iudicarer. |
2 | Sufficere autem mihi crederem huiusmodi tantummodo voluntatem, si fructum adipisci non possem: cum autem pro certo noverim, ostium divini sermonis, quod Venerationi tuae coelestis gratia patefecit, paratam esse mentem tuam sanctam, quam possidet Christus, non solum cunctis volentibus pandere, verum etiam nolentibus, ut introire non pigeat, persuadere; occupationi Reverentiae tuae multiloquio superfluo moram non faciam, sed desiderium obsecrationis meae breviter indicabo. |