Augustinus, Epistolae, 220, 12.
1 | Si enim coniugem non haberes, dicerem tibi quod et Tubunis diximus, ut in sanctitate continentiae viveres: adderem, quod tunc fieri prohibuimus, ut iam te, quantum rerum humanarum salva pace potuisses, ab istis rebus bellicis abstraheres, et ei vitae vacares in societate sanctorum, cui tunc vacare cupiebas; ubi in silentio pugnant milites Christi, non ut occidant homines, sed ut expugnent principes et potestates et spiritualia nequitiae (Eph. VI, 12), id est diabolum et angelos eius. |
2 | Hos enim hostes sancti vincunt, quos videre non possunt; et tamen quos non vident, vincunt, ista vincendo quae sentiunt. |
3 | Sed ut te ad istam vitam non exhorter, coniux impedimento est, sine cuius consensione continenter tibi non licet vivere; quia etsi tu eam post illa tua verba Tubunensia ducere non debebas, illa tibi tamen, nihil eorum sciens, innocenter et simpliciter nupsit. |
4 | Atque utinam posses ei persuadere continentiam, ut sine impedimento redderes Deo quod te debere cognoscis. |
5 | Sed si cum illa agere non potes, serva saltem pudicitiam coniugalem, et roga Deum, qui te de necessitatibus eruet, ut quod non potes modo, possis aliquando. |
6 | Verumtamen ut Deum diligas, non diligas mundum; ut in ipsis bellis, si adhuc in eis te versari opus est, fidem teneas, pacem quaeras; ut ex mundi bonis facias bona opera, et propter mundi bona non facias opera mala, aut non impedit coniux, aut impedire non debet. |
7 | Haec ad te, fili dilectissime, ut scriberem charitas iussit, qua te secundum Deum, non secundum hoc saeculum diligo: quia et cogitans quod scriptum est, Corripe sapientem, et amabit te; corripe stultum, et adiiciet odisse te (Prov. IX, 8); non te utique stultum, sed sapientem debui cogitare. |