monumenta.ch > Augustinus > 11
Augustinus, Epistolae, 220, 10. <<<     >>> 12.

Augustinus, Epistolae, 220, 11.

1 Quis enim nesciat, quis ita sit stultus, ut non videat quod salus huius mortalis corporis, et membrorum corruptibilium virtus, et victoria de hominibus inimicis, et honor atque potentia temporalis, et caetera ista bona terrena, et bonis dentur et malis, et bonis auferantur et malis?
2 Salus vero animae cum immortalitate corporis, virtusque iustitiae, et victoria de cupiditatibus inimicis, et gloria et honor et pax in aeternum, non dantur nisi bonis.
3 Ista ergo dilige, ista concupisce, ista omnibus modis quaere.
4 Propter haec acquirenda et obtinenda fac eleemosynas, funde orationes, exerce ieiunia, quantum sine laesione corporis tui potes.
5 Bona vero illa terrena noli diligere, quantalibet tibi abundent: sic eis utere, ut bona multa ex illis, nullum autem malum facias propter illa.
6 Omnia quippe talia peribunt; sed bona opera non pereunt, etiam quae de bonis pereuntibus fiunt.
Augustinus HOME