monumenta.ch > Augustinus > 10
Augustinus, Epistolae, 220, 9. <<<     >>> 11.

Augustinus, Epistolae, 220, 10.

1 Sed forte iterum quaeris a me, quomodo ista facias tantis mundi huius necessitatibus implicatus.
2 Ora fortiter, et dic Deo quod habes in Psalmo, De necessitatibus meis erue me (Psal. XXIV, 17): tunc enim finiuntur istae necessitates, quando vincuntur illae cupiditates.
3 Qui exaudivit te, et nos pro te, ut liberareris de tot tantisque periculis visibilium corporaliumque bellorum, ubi sola ista vita quandoque finienda periclitatur, anima vero non perit, si non malignis cupiditatibus captiva teneatur; ipse te exaudiet ut interiores et invisibiles hostes, id est ipsas cupiditates invisibiliter et spiritualiter vincas, et sic utaris hoc mundo tanquam non utens; ut ex bonis eius bona facias, non malus fias: quia et ipsa bona sunt, nec dantur hominibus nisi ab illo qui habet omnium coelestium et terrestrium potestatem.
4 Sed ne putentur mala, dantur et bonis: ne putentur magna vel summa bona, dantur et malis.
5 Itemque auferuntur ista et bonis ut probentur, et malis ut crucientur.
Augustinus HOME