Augustinus, Epistolae, 220, 9.
1 | Dicis mihi fortasse: In tanta necessitate quid vis ut faciam? |
2 | Si consilium a me secundum hoc saeculum quaeris, quomodo ista salus tua transitoria tuta sit, et potentia atque opulentia vel ista servetur quam nunc habes, vel etiam maior addatur; quid tibi respondeam nescio: incerta quippe ista certum consilium habere non possunt. |
3 | Si autem secundum Deum me consulis, ne anima tua pereat, et times verba veritatis, dicentis, Quid prodest homini, si totum mundum lucretur, animae autem suae detrimentum patiatur (Id. XVI, 26); habeo plane quod dicam; est apud me consilium quod a me audias. |
4 | Quid autem opus est ut aliud dicam, quam illud quod supra dixi? |
5 | Noli diligere mundum, nec ea quae in mundo sunt. |
6 | Si quis enim dilexerit mundum, non est charitas Patris in illo: quoniam omnia quae in mundo sunt, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi; quae non est a Patre, sed ex mundo est. |
7 | Et mundus transit, et concupiscentia eius: qui autem fecerit voluntatem Dei, manet in aeternum, sicut et Deus manet in aeternum (I Ioan. II, 15-17). |
8 | Ecce consilium; arripe, et age. |
9 | Hic appareat si vir fortis es; vince cupiditates quibus iste diligitur mundus, age poenitentiam de praeteritis malis, quando ab eis cupiditatibus victus per desideria non bona trahebaris. |
10 | Hoc consilium si acceperis, si tenueris atque servaveris, et ad bona illa certa pervenies, et cum salute animae tuae inter ista incerta versaberis. |