monumenta.ch > Augustinus > 8
Augustinus, Epistolae, 220, 7. <<<     >>> 9.

Augustinus, Epistolae, 220, 8.

1 Sed forte ad ea respondes, illis hoc esse potius imputandum, qui te laeserunt, qui tuis officiosis virtutibus non paria, sed contraria reddiderunt.
2 Quas causas ego audire et iudicare non possum: tuam causam potius aspice et inspice, quam non cum hominibus quibuslibet, sed cum Deo habere te cognoscis; quia in Christo fideliter vivis, ipsum debes timere ne offendas.
3 Nam causas ego superiores potius attendo, quia ut Africa tanta mala patiatur, suis debent homines imputare peccatis.
4 Verumtamen nolim te ad eorum numerum pertinere, per quos malos et iniquos Deus flagellat poenis temporalibus quos voluerit.
5 Ipsis namque iniquis, si correcti non fuerint, servat aeterna supplicia, qui eorum malitia iuste utitur, ut aliis mala ingerat temporalia.
6 Tu Deum attende, tu Christum considera, qui tanta bona praestitit, et tanta mala pertulit.
7 Quicumque ad eius regnum cupiunt pertinere, et cum illo ac sub illo semper beate vivere, diligunt etiam inimicos suos, benefaciunt illis qui eos oderunt, et orant pro eis a quibus persecutionem patiuntur (Matth. V, 44): et si quando adhibent pro disciplina molestam severitatem, non tamen amittunt sincerissimam charitatem.
8 Si ergo tibi bona sunt praestita, quamvis terrena, transitoria, ab imperio Romano, quia et ipsum terrenum est, non coeleste, nec potest praestare nisi quod habet in potestate; si ergo bona in te collata sunt, noli reddere mala pro bonis: si autem mala tibi irrogata sunt, noli reddere mala pro malis.
9 Quid istorum duorum sit, nec discutere volo, nec valeo iudicare; ego christiano loquor: noli reddere vel mala pro bonis, vel mala pro malis.
Augustinus HOME